Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

id facile scituros esse; percunctarentur ipsos Maronitas — , haud dubius, perculsis omnibus terrore tam recentis caedis, neminem hiscere adversus se ausurum.

negare Appius rem evidentem pro dubia quaerendam. si ab se culpam removere vellet, Onomastum

35
et Casandrum, per quos acta res diceretur, mitteret Romam, ut eos senatus percunctari posset. primo adeo perturbavit ea vox regem,

ut non color, non vultus ei constaret; deinde collecto tandem animo Casandrum, qui Maroneae fuisset, si utique vellent, se missurum dixit:

ad Onomastum quidem quid rem pertinere, qui non modo Maroneae, sed ne in regione quidem propinqua fuisset?

et parcebat magis Onomasto, honoratiori amico, et eundem indicem paulo plus timebat, quia et ipse sermonem cum eo contulerat et multorum talium ministrum et conscium habebat.

Casander quoque, missis qui per Epirum ad mare prosequerentur eum, ne qua indicium emanaret. veneno creditur sublatus.

et legati a Philippi colloquio ita digressi sunt, ut prae se ferrent nihil eorum sibi placere,

et Philippus minime, quin rebellandum esset, dubius. quia tamen immaturae ad id vires erant,