Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

litteris de morte propraetoris recitatis senatus censuit mittendum, qui ad Lunae portum C. Calpurnium praetorem consequeretur, nuntiaretque senatum aequum censere, ne sine imperio provincia esset, maturare eum proficisci. quarto die qui missus erat Lunam venit:

paucis ante diebus Calpurnius profectus erat.

et in citeriore Hispania L. Manlius Acidinus, qui eodem tempore, quo C. Atinius in provinciam ierat, cum Celtiberis acie conflixit.

incerta victoria discessum est, nisi quod Celtiberi castra inde nocte proxima moverunt, Romanis et suos sepeliendi et spolia legendi ex hostibus potestas facta est.

paucos post dies coacto exercitu Celtiberi ad Calagurrim oppidum ultro lacessiverunt proelio Romanos.

nihil traditur, causa numero aucto infirmiores eos fecerit. superati proelio sunt: ad duodecim milia hominum caesa, plus duo capta, et castris Romanus potitur.

et nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent. novi praetores ambo in hiberna exercitus deduxerunt.