Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt.
confestim secutus est consul. ceterum effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. ita trans Appenninum abierunt. qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt.
inde trans Appenninum ductae legiones. ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. tum conquisita cum intentiore cura arma, et omnia adempta. translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum,
qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut
his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, ne in otio militem haberet, viam a Bononia perduxit Arretium.