Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

eo referente de P. Aebutii et Hispalae praemio, quod eorum opera indicata Bacchanalia essent,

senatus consultum factum est, uti singulis his centena milia aeris quaestores urbani ex aerario darent; utique consul cum tribunis plebis ageret, ut ad plebem primo quoque tempore ferrent, ut P. Aebutio emerita stipendia essent, ne invitus militaret neve censor ei invito equum publicum

utique Hispalae datio,

19
deminutio, gentis enuptio, tutoris optio item esset, quasi ei vir testamento dedisset; utique ei ingenuo nubere liceret, neu quid ei qui duxisset ob id fraudi ignominiaeve esset;

utique consules praetoresque, qui nunc essent quive postea futuri essent, curarent, ne quid ei mulieri iniuriae fieret, utique tuto esset. id senatum velle et aequum censere, ut ita fieret.

ea omnia lata ad plebem factaque sunt ex senatus consulto; et de ceterorum indicum impunitate praemiisque consulibus permissum est.

et iam Q. Marcius quaestionibus suae regionis perfectis in Ligures provinciam proficisci parabat, tribus milibus peditum Romanorum, centum quinquaginta equitibus, et quinque milibus Latini nominis peditum, ducentis equitibus in supplementum acceptis. eadem provincia,

idem numerus peditum equitumque et collegae decretus erat. exercitus acceperunt, quos priore anno C. Flaminius et M. Aemilius consules habuerant.