Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

coniurasse supra septem milia virorum ac mulierum dicebantur. capita autem coniurationis constabat esse M. et C. Atinios de plebe Romana et Faliscum L. et Minium Cerrinium Campanum:

ab his omnia facinora et flagitia orta, eos maximos sacerdotes conditoresque eius sacri esse. data opera, ut primo quoque tempore comprehenderentur. adducti ad consules fassique de se nullam moram indicio fecerunt.

ceterum tanta fuga ex urbe facta erat, ut, quia multis actiones et res peribant, cogerentur praetores T. Maenius et M. Licinius per senatum res in diem tricesimum differre, done quaestiones a consulibus perficerentur.

eadem solitudo, quia Romae non respondebant nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quaerere et iudicia exercere.

qui tantum initiati erant et ex carmine sacro, praeeunte verba sacerdote, precationes fecerant, in quibus nefanda coniuratio in omne facinus ac libidinem continebatur, nec earum rerum ullam, in quas iureiurando. obligati erant, in se aut alios admiserant, eos in vinculis relinquebant:

qui stupris aut caedibus violati erant, qui falsis testimoniis, signis

18
adulterinis, subiectione testamentorum, fraudibus aliis contaminati, eos capitali poena adficiebant.