Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
hic Postumius accensus ira quoque ait cum Aebutio se amatore cavillari credere, non in domo gravissimae feminae et cum consule loqui. et Sulpicia attollere paventem, simul illam adhortari, simul iram generi lenire.
tandem confirmata, multum incusata perfidia Aebutii, qui optime de ipso meritae talem gratiam rettulisset,
magnum sibi metum deorum, quorum occulta initia enuntiaret, maiorem multo dixit hominum esse qui se indicem manibus suis discerpturi essent.
itaque hoc se Sulpiciam, hoc consulem orare, ut se extra Italiam aliquo ablegarent, ubi reliquum vitae degere tuto posset.
bono animo esse iubere consul, et sibi curae fore dicere, ut Romae tuto habitaret.
Hispala originem sacrorum expromit. primo sacrarium id feminarum fuisse, nec quemquam eo virum admitti solitum. tres in anno statos dies habuisse, quibus interdiu Bacchis initiarentur; sacerdotes in vice matronas creari solitas.
Pacullam Anniam Campanam sacerdotem omnia, tamquam deum monitu, immutasse: nam et viros primam filios suos initiasse, Minium et Herennium Cerrinios; et nocturnum sacrum ex diurno, et pro tribus in anno diebus quinos singulis mensibus dies initiorum fecisse.
ex quo in promiscuo sacra sint et permixti viri feminis, et noctis licentia accesserit, nihil ibi facinoris, nihil flagitii praetermissum. plura virorum inter sese quam feminarum esse stupra.
si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari. nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse.
viros, velut mente capta, cum iactatione fanatica corporis vaticinari; matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
raptos a diis homines
eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint. multitudinem ingentem, alterum iam prope populum esse; in his nobiles quosdam viros feminasque. biennio proximo institutum esse, ne quis maior viginti annis initiaretur: captari aetates et erroris et stupri patientes.
peracto indicio advoluta rursus genibus preces easdem, ut se ablegaret, repetivit.
consul rogat socrum, ut aliquam partem aedium vacuam faceret, quo Hispala immigraret. cenaculum super aedes datum est, scalis ferentibus in publicum obseratis, aditu in aedes verso.
res omnes extemplo translatae et familia arcessita, et Aebutius migrare ad consulis clientem iussus. ita cum indices ambo in potestate essent, rem ad senatum Postumius defert, omnibus ordine expositis, quae delata primo, quae deinde ab se inquisita forent. patres pavor ingens cepit,
cum publico nomine, ne quid eae coniurationes coetusque nocturni fraudis occultae aut periculi importarent, privatim suorum cuiusque vicem, ne quis adfinis ei noxae esset.
censuit autem senatus gratias consuli agendas, quod eam rem et cum singulari cura et sine ullo tumultu investigasset.
quaestionem deinde de Bacchanalibus sacrisque nocturnis extra ordinem consulibus mandant; indicibus Aebutio ac ne fraudi ea res sit curare et alios indices praemiis invitare iubent;
sacerdotes eorum sacrorum, seu viri seu feminae essent, non Romae modo sed per omnia fora et conciliabula conquiri, ut in consulum potestate essent; edici praeterea in urbe Roma et per totam Italiam edicta mitti,
ne quis, qui Bacchis initiatus esset, coisse aut convenisse sacrorum causa velit, neu quid talis rei divinae fecisse. ante omnia ut quaestio de iis habeatur, qui coierint coniuraverintve, quo stuprum flagitiumve inferretur. haec senatus decrevit.