Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

scire corruptelarum omnis generis officinam esse; et iam biennio constare neminem initiatum ibi maiorem annis viginti.

ut quisque introductus sit, velut victimam tradi sacerdotibus. eos deducere in locum, qui circumsonet ululatibus cantuque symphoniae et cymbalorum et tympanorum pulsu, ne vox quiritantis, cum per vim stuprum inferatur, exaudiri possit.

orare inde atque obsecrare, ut rem quocumque modo discuteret nec se eo praecipitaret, ubi omnia infanda patienda primum, facienda essent.

neque ante dimisit eum, quam fidem dedit adulescens ab his sacris se temperaturum.

postquam domum venit, et mater mentionem intulit, quid eo die, quid deinceps ceteris, quae ad sacra pertinerent, faciendum esset, negat eorum se quicquam facturum, nec initiari sibi in animo esse.