Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

haec res aliquamdiu animos pugnantium sustinuit; ceterum,

postquam nullum ex signum a suis accipiebant et crescere numerum hostium cernebant, destituti segnius instare; postremo re omissa iam vix tuto receptu fugientes in urbem compelluntur, parte incensa et pluribus aliquanto, quam ab ipsis ceciderant, interfectis. ex composito acta res fuisset, dubium erat expugnari una utique parte opera cum magna caede hostium potuisse.

Ambracienses quique intus erant Aetoli non ab solum noctis incepto recessere, sed in reliquum quoque tempus velut proditi ab suis segniores ad pericula erant.

iam nemo eruptionibus, ut ante, in stationes hostium, sed dispositi per muros et turres ex tuto pugnabant.

Perseus ubi adesse Aetolos audivit, omissa obsidione urbis, quam oppugnabat, depopulatus tantum agros Amphilochia excessit atque in Macedoniam redit.

et Aetolos inde avocavit populatio maritumae orae. rex, cum sexaginta lembis sinum invectus adiunctis quae

358
Patris erant navibus marituma Aetoliae vastabat.

adversus quos mille Aetoli missi, quacumque se classis circumegerat per litorum amfractus, brevioribus semitis occurrebant.

et Romani ad Ambraciam pluribus locis quatiendo arietibus muros aliquantum urbis nudaverant, nec tamen penetrare in urbem poterant;

nam et pari celeritate novus pro diruto murus obiciebatur, et armati ruinis superstantes instar munimenti erant.