Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in pace crimen quaeri; dici venisse. hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset;

quamquam exstitissent ex decem legatis, qui Cn. accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi accusationem valuisse.

at hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse; integrum enim ei regnum relictum; omnia possidere eum victum, quae ante bellum eius fuerint;

auri et argenti cum vim magnam habuisset, nihil in publicum relatum, omne in privatum versum;

an praeter omnium oculos tantum auri argentique in triumpho L. Scipionis, quantum non decem aliis triumphis, si omne in unum conferatur, latum?

nam quid de finibus regni dicam? Asiam omnem et proxima Europae tenuisse Antiochum.