Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur;
et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae, mactetur.
M. Cato suasit rogationem — exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi — et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi.
remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q.
Terentium Culleonem patres iusserunt. ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae, ut, qui Romae mortuum elatumque P. Scipionem — est enim ea quoque fama — tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset,