Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
latius rogandum censebat, non quae ab Antiocho modo pecuniae captae forent, sed quae ab aliis regibus gentibusque, Cn.
Manlium inimicum incessens. et L. Scipio, quem magis pro se quam adversus legem dicturum apparebat, dissuasor processit. is morte P. Africani fratris, viri omnium fortissimi clarissimique, eam exortam rogationem est conquestus;
parum enim fuisse non laudari pro Rostris P. Africanum post mortem, nisi etiam accusaretur;
et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae, mactetur.
M. Cato suasit rogationem — exstat oratio eius de pecunia regis Antiochi — et Mummios tribunos auctoritate deterruit, ne adversarentur rogationi.
remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q.