Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si gladium in Asia non strinxissem, si hostem non vidissem, tamen proconsul triumphum in Thracia duobus proeliis merueram. sed iam dictum satis est;

quin pro eo, quod pluribus verbis vos quam vellem fatigavi, veniam a vobis petitam impetratamque velim, patres conscripti.”

plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur

405
senatus in ea opinione, ut negaturus triumphum fuisse videretur.

postero die et cognati amicique Cn. Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit,

negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.

oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore viro certamen ortum.

P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. id, prout cuiusque ingenium erat, interpretabantur.

alii non tribunos plebis, sed universam civitatem,