Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli l quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos, si possent mitigari a feritate insita,

temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, demum vi atque armis coercendos ratus sum.”

quoniam suscepti belli purgatum est crimen, gesti reddenda est ratio. in quo confiderem equidem causae meae, etiam si non apud Romanum sed apud Carthaginiensem senatum agerem, ubi in crucem tolli imperatores dicuntur, si prospero eventu,

pravo consilio rem gesserunt; sed ego in ea civitate, quae ideo omnibus rebus incipiendis gerendisque deos adhibet, quia nullius calumniae subicit ea, quae dii comprobaverunt, et in sollemnibus verbis habet, cum supplicationem aut triumphum decernit,

“quod bene ac feliciter rem publicam administrarit,” si nollem, si grave ac superbum existimarem virtute gloriari, si pro felicitate mea exercitusque mei,

quod tantam nationem sine ulla militum iactura devicimus, postularem, ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?

iniquo enim loco dimicavi. dic igitur, quo aequiore potuerim dimicare. cum hostes montem cepissent, loco se munito tenerent, nempe eundum ad hostes erat, si vincere vellem.

quid? si urbem eo loco haberent et moenibus se tenerent?

404
nempe oppugnandi erant. quid? ad Thermopylas aequone loco M’. Acilius cum rege Antiocho pugnavit?

quid? Philippum non eodem modo super Aoum amnem iuga tenentem montium T. Quinctius deiecit? equidem adhuc, qualem aut sibi fingant aut vobis videri velint hostem fuisse, non invenio.

si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit? si timendum et feritate animorum et robore corporum, huicine tantae victoriae triumphum negatis?

caeca invidia est, patres conscripti, nec quicquam aliud scit quam detractare virtutes, corrumpere honores ac praemia earum.