Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quotiens agri eorum vastati sint, quotiens praedae abactae, referant, cum vix redimendi captivos copia esset, et mactatas humanas hostias immolatosque liberos suos audirent.
stipendium scitote pependisse socios vestros Gallis et nunc, liberatos per vos regio imperio, fuisse pensuros, si a me foret cessatum.
quo longius Antiochus emotus esset, hoc impotentius in Asia Galli dominarentur, et, quidquid est terrarum citra Tauri iuga, Gallorum imperio, non vestro adiecissetis.
at enim sunt quidem ista vera; sed etiam Delphos quondam, commune humani generis oraculum, umbilicum orbis terrarum, Galli spoliaverunt, nec ideo populus Romanus his bellum indixit aut intulit.
equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque,
quid in his terris fieret, et hoc, quo finem imperii Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
an, nisi praesidia deduxisset Antiochus, quae quieta in suis arcibus erant, non putaretis liberatam Asiam; si Gallorum exercitus effusi vagarentur, rata dona vestra, quae dedistis, regi Eumeni, rata libertas civitatibus esset?
sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos?