Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi:
quibus ego gratiam habeo, quod seu mihi seu magnitudini rerum gestarum hoc dederunt, ut non solum silentio comprobarent honorem meum, sed referre etiam, si opus viderentur parati esse;
ex decem legatis, si diis placet, quod consilium dispensandae cohonestandaeque victoriae imperatoribus maiores dederunt nostri, adversarios habeo.
L. Furius et L. Aemilius currum triumphalem me conscendere prohibent, coronam insignem capiti detrahunt, quos ego, si tribuni triumphare me prohiberent,
testes citaturus fui rerum a me gestarum. nullius equidem invideo honori, patres conscripti; vos tribunos plebei nuper, viros fortes ac strenuos, impedientes Q. Fabii Labeonis triumphum auctoritate vestra deterruistis;
triumphavit, quem non bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non vidisse inimici iactabant; ego, qui cum centum milibus ferocissimorum hostium signis collatis totiens pugnavi, qui plus quadraginta milia hominum cepi aut occidi, qui bina castra eorum expugnavi, qui citra iuga Tauri omnia pacatiora, quam terra Italia est, reliqui, non triumpho modo fraudor,
sed causam apud vos, patres conscripti, accusantibus meis ipse legatis dico.
duplex eorum, ut animadvertistis, patres conscripti, accusatio fuit: nam nec gerendum mihi fuisse bellum cum Gallis, et gestum temere imprudenter dixerunt. “non erant Galli hostes, sed tu eos pacatos imperata facientes violasti.”