Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
sic huic L. Scipioni, sic illi M’. Acilio de rege Antiocho, sic paulo ante T. Quinctio de rege Philippo, sic P. Africano de Hannibale et Poenis et Syphace triumphus datus.
et minima illa, cum iam senatus censuisset bellum, quaesita tamen sunt, quibus nuntiandum esset: ipsis utique regibus nuntiaretur, an satis esset ad praesidium aliquod nuntiari.
vultis ergo haec omnia pollui et confundi, tolli fetialia iura, nullos esse fetiales? fiat, pace deum dixerim, iactura religionis; oblivio deorum capiat pectora vestra; senatum quoque de bello consuli non placet?
non ad populum ferri, velint iubeantne cum Gallis bellum geri?
modo certe consules Graeciam atque Asiam volebant; tamen vobis Ligures provinciam decernere dicto audientes fuerunt.
merito ergo a vobis prospere bello gesto petent, quibus auctoribus gesserunt.”
talis oratio Furii et Aemilii fuit. Manlium in hunc maxime modum respondisse accepi: