Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatalis cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra
cum ibi nullam belli causam inveniret quiescentibus regiis, circumegisse exercitum ad Gallograecos;
cui nationi non ex senatus auctoritate, non populi iussu bellum illatum. quod quem umquam de sua sententia facere ausum?
Antiochi Philippi Hannibalis et Poenorum recentissima bella esse; de omnibus his consultum senatum, populum iussisse, per legatos ante res repetitas, postremo, qui bellum indicerent, missos.
“quid eorum, Cn. Manli, factum est, ut istud publicum populi Romani bellum et non tuum privatum latrocinium ducamus?
at eo ipso contentus fuisti, recto itinere exercitum duxisti ad eos, quos tibi hostis desumpseras;