Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

tu vero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostis nobis obiecerunt.

nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum; multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.

an, si illi Galli essent, cum quibus milliens vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore vestro fuit, nuntius illinc redisset?

bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit. ut non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt.

quid igitur incidit? magna fortuna populi Romani est, magnum et terribile nomen.

400
recenti ruina Hannibalis Philippi Antiochi prope attoniti erant. tantae corporum moles fundis sagittisque in fugam consternatae sunt; gladius in acie cruentatus non est Gallico bello;

velut avium examina ad primum missilium avolavere.

at hercule iidem nos — monente fortuna, quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset — cum redeuntes in latrunculos Thracas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus.

Q. Minucius Thermus, in quo paulo plus damni factum est, quam si Cn. Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus cecidit;