Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

autem ipsum, cuius nomine triumphum petis, quo modo gessisti? loco aequo, tempore tuo pugnasti?

tu vero recte, ut diis immortalibus honos habeatur, postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt; deinde quod beluas, non hostis nobis obiecerunt.

nolite nomen tantum existimare mixtum esse Gallograecorum; multo ante et corpora et animi mixti ac vitiati sunt.

an, si illi Galli essent, cum quibus milliens vario eventu in Italia pugnatum est, quantum in imperatore vestro fuit, nuntius illinc redisset?

bis cum iis pugnatum est, bis loco iniquo subiit, in valle inferiore pedibus paene hostium aciem subiecit. ut non tela ex superiore loco mitterent, sed corpora sua nuda inicerent, obruere nos potuerunt.