Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Aemilius callidam malitiam inimici velut notam omnibus insimularet et eum morando extracturum diceret, ne consule inimico Romam veniret, certamine consulum biduum absumptum est;
nec praesente Flaminio decerni quicquam videbatur posse.
captata occasio est, aeger forte abesset, et referente senatus consultum est,
ut
398
Ambraciensibus suae res omnes redderentur; in libertate essent ac legibus suis uterentur; portoria, quae vellent, terra marique caperent, dum eorum immunes Romani ac socii nominis Latini essent;signa aliaque ornamenta, quae quererentur ex aedibus sacris sublata esse, de iis, M. Fulvius Romam revertisset, placere ad collegium pontificum referri, et quod ii censuissent, fieri.