Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

unde postquam clamor primum ad eos, qui iam ingressi saltum sequebantur, deinde etiam ad primum agmen est perlatus, utrimque in medium concurritur, et inordinatum pluribus simul locis proelium conseritur.

Thraecas praeda ipsa impeditos oneribus et plerosque, ut ad rapiendum vacuas manus haberent, inermes ad caedem praebet; Romanos iniquitas locorum barbaris per calles notas obcursantibus et latentibus interdum per cavas valles prodebat.

ipsa etiam onera plaustraque, ut fors tulit, his aut illis incommode obiecta pugnantibus impedimento sunt.

alibi praedo, alibi praedae vindex cadit. prout locus iniquus aequusve his aut illis, prout animus pugnantium est, prout numerus — alii enim pluribus, quam ipsi erant, alii paucioribus occurrerant — , varia fortuna pugnae est;

multi utrimque cadunt. iam nox appetebat, cum proelio excedunt Thraeces, non fuga

394
vulnerum aut mortis, sed quia satis praedae habebant.

Romanorum primum agmen extra saltum circa templum Bendidium castra loco aperto posuit; pars altera ad custodiam impedimentorum medio in saltu,

duplici circumdato vallo, mansit. postero die prius explorato saltu, quam moverent, primis se coniungunt.

in eo proelio cum et impedimentorum et calonum pars et milites aliquot, cum passim toto prope saltu pugnaretur, cecidissent, plurimum Q. Minucii Thermi morte damni est acceptum, fortis ac strenui viri.