Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
quia flumen intererat; dein, periculosum inceptum ratus,
consul iam munimentis, quibus saepienda urbs erat, iam operibus, quae admovere muris parabat, perfectis quinque simul locis moenia est adgressus.
tria paribus intervallis, faciliore aditu a campo, adversus Pyrrheum, quod vocant, admovit, unum e regione Aesculapii, unum adversus arcem.
arietibus muros quatiebat; asseribus falcatis detergebat pinnas. oppidanos primo et ad speciem et ad ictus moenium cum terribili sonitu editos pavor ac trepidatio cepit;
deinde, ut praeter spem stare muros viderunt, collectis rursus animis in arietes tollenonibus libramenta plumbi aut saxorum stipitesve robustos incutiebant; falces ancoris ferreis iniectis in interiorem partem muri trahentes asserem praefringebant;
ad hoc eruptionibus et nocturnis in custodias operum et diurnis in stationes ultro terrorem inferebant.
in hoc statu res ad Ambraciam cum essent, iam Aetoli a populatione Acarnaniae Stratum redierant. inde Nicander praetor spem nactus solvendae incepto forti obsidionis, Nicodamum quendam cum Aetolis quingentis Ambraciam intromittit.