Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Phocaeensibus et ager, quem ante bellum habuerant, redditus, et ut legibus antiquis uterentur permissum.
Rhodiis adfirmata, quae data priore decreto erant; Lycia et Caria datae usque ad Maeandrum amnem praeter Telmessum.
regi Eumeni Chersonesum in Europa et Lysimachiam, castella, vicos, agrum, quibus finibus tenuerat Antiochus, adiecerunt;
in Asia Phrygiam utramque — alteram ad Hellespontum, maiorem alteram vocant — et Mysiam, quam Prusia rex ademerat,
ei restituerunt, et Lycaoniam et Milyada et Lydiam et nominatim urbes Tralles atque Ephesum et Telmessum.
de Pamphylia disceptatum inter Eumenem et Antiochi legatos cum esset, quia pars eius citra pars ultra Taurum est, integra res ad senatum reicitur.
his foederibus decretisque datis Manlius cum decem legatis omnique exercitu ad Hellespontum profectus, evocatis eo regulis Gallorum, leges, quibus pacem cum Eumene servarent,
dixit, denuntiavit, ut morem vagandi cum armis finirent agrorumque suorum terminis se continerent.
contractis deinde ex omni ora navibus et Eumenis etiam classe per Athenaeum fratrem regis ab Elaea adducta copias omnes in Europam traiecit.
inde per Chersonesum modicis itineribus grave praeda omnis generis agmen trahens Lysimachiae stativa habuit, ut quam maxime recentibus et integris iumentis Thraeciam, per quam iter vulgo horrebant, ingrederetur.
quo profectus est ab
a Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit; plaustra cum pecunia publica erant pretiosaque alia praeda.
ita cum per saltum iret, Thraecum decem haud amplius milia ex quattuor populis, Astii et Caeni et Maduateni et Coreli, ad ipsas angustias viam circumsederunt.
opinio erat non sine Philippi Macedonum regis fraude id factum; eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent.
in primo agmine imperator erat, sollicitus propter iniquitatem locorum. Thraeces nihil se moverunt, donec armati transirent;
postquam primos superasse angustias viderunt, postremos nondum appropinquantis, impedimenta et sarcinas invadunt, caesisque custodibus partim ea, quae in plaustris erant, diripere, partim sub oneribus iumenta abstrahere.