Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

elephantos tradito omnis neque alios parato. tradito et naves longas armamentaque earum, neu plures quam decem naves tectas neve plures quam * naves actuarias, quarum nulla plus quam triginta remis agatur, habeto, neve monerem ex belli causa,

quod ipse illaturus erit. ne navigato citra Calycadnum neu Sarpedonium promunturia, extra quam si qua navis pecuniam in stipendium aut legatos aut obsides portabit.

milites mercede conducendi ex iis gentibus, quae sub dicione populi Romani sunt, Antiocho regi ius ne esto, ne voluntarios quidem recipiendi.

Rhodiorum sociorumve quae aedes aedificiaque intra fines regni Antiochi sunt, quo iure ante bellum fuerunt, eo Rhodiorum sociorumve sunto;

si quae pecuniae debentur, earum exactio esto; si quid ablatum est, id conquirendi cognoscendi repetendique item ius esto. si quas urbes, quas tradi oportet, ii tenent, quibus Antiochus dedit, et ex iis praesidia deducito,

utique recte tradantur, curato. argenti probi talenta Attica duodecim milia dato intra duodecim annos pensionibus aequis — talentum ne minus pondo octoginta Romanis ponderibus pendat — et tritici quingenta quadraginta milia modium.

Eumeni regi talenta trecenta quinquaginta intra quinquennium dato, et pro frumento, quod aestimatione fit, talenta centum viginti septem.

obsides Romanis viginti dato et triennio

391
mutato, ne minores octonum denum annorum neu maiores quinum quadragenum.