Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege venerunt
huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, daturum iis leges. civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae.
Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere;
eo se cum exercitu venturum. principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit. ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit.
duo milia et quingenta talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui dividitur. inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur praesidio.
appropinquanti praefectus praesidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens, ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret.