Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
impertire, destiterunt incepto rogatio perlata est, ut in Aemilia tribu Formiani et Fundani, in Cornelia Arpinates ferrent; atque in his tribubus tum ex Valerio plebiscito censi sunt.
M. Claudius Marcellus censor sorte superato T. Quinctio lustrum condidit. censa sunt civium capita CCLVIII CCCXVIII. lustro perfecto consules in provincias profecti sunt.
hieme ea, qua haec Romae gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem dein pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus cis Taurum montem incolunt, conveniebant.
et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho.
tolerabilior regia servitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantis inferret.
itaque, ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum venerant, sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant.
et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege venerunt
huic sescenta talenta argenti sunt imperata; Gallis responsum, cum Eumenes rex venisset, daturum iis leges. civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae.
Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere;