Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam et copiam in propinquo materiae ad aggeres excitandos et cetera opera esse, et Arethontem, navigabilem amnem, opportunum ad comportanda, quae usui sint, praeter ipsa moenia fluere, et aestatem aptam rei gerendae adesse. his persuaserunt, ut per Epirum duceret.

consuli ad Ambraciam advenienti magni operis oppugnatio visa est.

Ambracia tumulo aspero subiecta est; Perranthem incolae vocant. urbs, qua murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx, quae imposita tumulo est, spectat.

amnis Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab nomine propinquae urbis Ambracium appellatum.

praeterquam quod hinc amnis munit, hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu paulo amplius quattuor milia passuum.

Fulvius bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem obiecit;

ea omnia vallo atque fossa ita iungere parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad auxilia intromittenda esset. ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant Aetoli.

inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit.