Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Romanorum pars magna ea nocte in castris hostium mansit; ceteros in sua castra consul reduxit. postero die captivos praedamque recensuit, quae tanta fuit, quantam avidissima rapiendi gens, cum cis montem Taurum omnia armis per multos annos tenuisset, coacervare potuit.
Galli ex dissipata passim fuga in unum locum congregati, magna pars saucii aut inermes, nudati omnibus rebus, oratores de pace ad consulem miserunt.
eos Manlius Ephesum venire iussit; ipse — iam enim medium autumni erat — locis gelidis propinquitate Tauri montis excedere properans victorem exercitum in hiberna maritimae orae reduxit.
dum haec in Asia geruntur, in ceteris provinciis tranquillae res fuerunt. censores Romae T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt;
princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli praeteriti sunt, nemo curuli usus honore. et in equitatu recensendo mitis admodum censura fuit.
substructionem super in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt.
Campani, ubi censerentur, senatum consuluerunt; decretum, uti Romae