Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
nocte insequenti et duo necessarii mulieris ad constitutum locum et centurio cum captiva venit.
ubi cum aurum ostenderent, quod summam talenti Attici — tanti enim pepigerat — expleret, mulier lingua sua, stringerent ferrum et centurionem pensantem aurum occiderent, imperavit.
iugulati praecisum caput ipsa involutum veste ferens ad virum Orgiagontem, qui ab Olympo domum refugerat, pervenit; priusquam complecteretur,
caput centurionis ante pedes eius abiecit, mirantique, cuiusnam id caput hominis aut quod id facinus haudquaquam muliebre esset, et iniuriam corporis et ultionem violatae per vim pudicitiae confessa viro est,
aliaque, ut traditur, sanctitate et gravitate vitae huius matronalis facinoris decus ad ultimum conservavit.
Ancyram in stativa oratores Tectosagum ad consulem venerunt petentes, ne ante ab Ancyra castra moveret, quam collocutus cum suis regibus esset:
nullas condiciones pacis iis non bello fore potiores. tempus in posterum diem constituitur locusque, qui medius maxime inter castra Gallorum et Ancyram est visus.