Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

praecedere tamen iubet levem armaturam, quae, cum staret agmen, colligendis per tumulos telis, ut missilia sufficerent, segne id ipsum tempus consumpserat.

iam castris appropinquabant; et Galli, ne parum se munimenta sua tegerent, armati pro vallo constiterant. obruti deinde omni genere telorum, cum, quo plures atque densiores erant, eo minus vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis.

in multitudinem compulsam in castra vis ingens missilium telorum coniciebatur, et vulnerari multos clamor permixtus mulierum atque puerorum ploratibus significabat.

in eos, qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt. iis vero non vulnerabantur, sed transverberatis scutis plerique inter se conserti haerebant; nec diutius impetum Romanorum sustinuerunt.

patentibus iam portis, priusquam irrumperent victores, fuga e castris Gallorum in omnis partes facta est. ruunt caeci per vias, per invia; nulla praecipitia saxa, nullae rupes obstant;

nihil praeter hostem metuunt; itaque plerique, praecipites per vastam altitudinem prolapsi, contusi aut debilitati exanimantur. consul captis castris direptione praedaque abstinet militem; sequi pro se quemque et instare et perculsis pavorem addere iubet.