Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
ibi relicta maiore parte exercitus — neque enim ad tanta itinera sufficerent — cum duobus milibus Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit.
inde proximis temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in Athamaniam redit.
Xenonem inde cum peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet, opportune Argitheae imminentem;
quem ubi teneri ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acraei posuit castra. ibi unum diem foeda tempestate retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit.
euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos imminentis viae discurrentes. ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat,
et pro se quisque, quidnam futurum esset, cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum.