Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

qui tumultus cum in castra perlatus esset, effusus repente omnibus portis equitatus Romanus fudit fugavitque Gallos et aliquot fugientis occidit.

inde consul, ut qui iam ad hostis perventum cerneret, explorato deinde

371
et cum cura coacto agmine procedebat. et itineribus cum ad Sangarium flumen venisset,

pontem, quia vado nusquam transitus erat, facere instituit. Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio; inde maior iam geminatis aquis per Bithyniam fertur et in Propontidem sese effundit, non tamen tam magnitudine memorabilis, quam quod piscium accolis ingentem vim praebet.

transgressis ponte perfecto flumen praeter ripam euntibus Galli Matris Magnae a Pessinunte occurrere cum insignibus suis, vaticinantes fanatico carmine deam Romanis viam belli et victoriam dare imperiumque eius regionis.

accipere se omen cum dixisset consul, castra eo ipso loco posuit.

postero die ad Gordium pervenit. id magnum quidem oppidum est, sed plus quam mediterraneum celebre et frequens emporium.