Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
“enimvero” inquit consul “ferri iam ista potest. parum est non erubuisse absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens quoque in eadem perstas impudentia.
quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in agris, obsidionem in urbe expecta.”
hac denuntiatione conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione inopiae.
et paulatim illiberali adiectione nunc per cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad centum talenta est perductus. adiecta decem milia medimnum frumenti. haec intra sex dies exacta.
A Cibyra per agros Sindensium exercitus ductus, transgressusque Caularem amnem posuit castra.
postero die et praeter Caralitin paludem agmen ductum; ad Madamprum manserunt. inde progredientibus ab Lago, proxima urbe, metu incolae fugerunt;