Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat

et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum. transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.

fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus inconditis dare vates dicuntur.

alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt,

ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. eodem et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.

consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit. ipse nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum amnem posuit castra.