Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
rege superato nullum momentum in solis per se Gallorum copiis fore. Eumenen in tempore abesse — Romae erat — credere consul, gnarum locorum hominumque, et cuius interesset frangi Gallorum opes.
Attalum igitur fratrem eius accersit a Pergamo, hortatusque ad capessendum secum bellum pollicentem suam suorumque operam domum ad comparandum dimittit.
paucos post dies profecto ab Epheso consuli ad Magnesiam occurrit cum mille peditibus equitibusque quingentis, Athenaeo fratre iusso cum ceteris copiis subsequi, commendata iis custodia Pergami, quos fratri regnoque fidos credebat.
consul collaudato iuvene cum omnibus copiis ad Maeandrum progressus castra posuit, quia vado superari amnis non poterat
et contrahendae naves erant ad exercitum traiciendum. transgressi Maeandrum ad Hieran Comen pervenerunt.
fanum ibi augustum Apollinis et oraculum; sortes versibus inconditis dare vates dicuntur.
alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt,