Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
triumphavit Kal. Februariis. in eo triumpho undequinquaginta coronae aureae translatae sunt, pecunia nequaquam tanta pro specie regii triumphi, tetrachma Attica triginta quattuor milia ducenta, cistophori centum triginta duo milia trecenti.
supplicationes deinde fuerunt ex senatus consulto, quod L. Aemilius in Hispania prospere rem publicam gessisset.
ita multo post L. Scipio ad urbem venit; qui ne cognomini fratris cederet, Asiaticum se appellari voluit.
et in senatu et in contione de rebus ab se gestis disseruit. erant qui fama id maius bellum
ceterum vere aestimanti Aetolicum magis ad Thermopylas bellum quam regium fuit; quota enim parte virium suarum ibi dimicavit Antiochus? in Asia totius Asiae steterunt vires ab ultimis Orientis finibus omnium gentium contractis auxiliis.
merito ergo et diis immortalibus, quantus maximus poterat, habitus est honos, quod ingentem victoriam facilem etiam fecissent, et imperatori triumphus est decretus.
triumphavit mense intercalario pridie Kal. Martias. qui triumphus spectaculo oculorum maior quam Africani fratris eius fuit, recordatione rerum et aestimatione periculi certaminisque non magis comparandus, quam si imperatorem imperatori aut Antiochum ducem Hannibali conferres.