Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps,

ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute tot civitatium deformaretis;

sed ab hac necessitate aut gratiae in amicum minuendae aut gloriae vestrae egregie vos fortuna vindicat. est enim deum benignitate non gloriosa magis quam dives victoria vestra, quae vos facile isto velut aere alieno exsolvat.

nam et Lycaonia et Phrygia utraque et Pisidia omnis et Chersonesus, quaeque circumiacent Europae, in vestra sunt potestate,

quarum quaelibet regi adiecta multiplicare regnum Eumenis potest, omnes vero datae maximis eum regibus aequare.

licet ergo vobis et praemiis belli ditare socios et non decedere instituto vestro et meminisse, quem titulum praetenderitis prius adversus Philippum, nunc adversus Antiochum belli,

quid feceritis Philippo victo, quid nunc a vobis, non magis quia fecistis, quam quia id vos facere decet,

desideretur atque expectetur. alia enim et honesta et probabilis est causa armorum; illi agrum, hi vicos, hi oppida, hi portus oramque aliquam maris ut possideant; vos nec cupistis haec antequam haberetis, nec cum orbis in dicione vestra

344
sit, cupere potestis.

pro dignitate et gloria apud omne humanum genus, quod vestrum nomen imperiumque iuxta ac deos immortales iam pridem intuetur, pugnastis. quae parare et quaerere arduum fuit, nescio an tueri difficilius sit.

gentis vetustissimae nobilissimaeque vel fama rerum gestarum vel omni commendatione humanitatis doctrinarumque tuendam ab servitio regio libertatem suscepistis; hoc patrocinium receptae in fidem et clientelam vestram universae gentis perpetuum vos praestare decet.

non, quae in solo modo antiquo sunt, Graecae magis urbes sunt quam coloniae earum, illinc quondam profectae in Asiam; nec terra mutata mutavit genus aut mores.