Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

si secum bellum adversus vos gessissem. non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim; illa potius, quae vetustissima domus nostrae vobiscum amicitia digna sunt, referam.

pedestribus navalibusque copiis, ut nemo sociorum vestrorum me aequiperare posset, imperatores vestros adiuvi; commeatus terra marique suppeditavi; navalibus proeliis, quae multis locis facta sunt, omnibus adfui; nec labori meo nec periculo usquam peperci.

quod miserrimum est in bello, obsidionem passus sum, Pergami inclusus cum discrimine ultimo simul vitae regnique.

liberatus deinde obsidione, cum alia parte Antiochus alia Seleucus circa arcem regni mei castra haberent, relictis meis rebus tota classe ad Hellespontum L. Scipioni consuli vestro occurri, ut eum in traiciendo exercitu adiuvarem.

posteaquam in Asiam exercitus vester est transgressus, numquam a consule abscessi; nemo miles Romanus magis adsiduus in castris fuit vestris quam ego fratresque mei; nulla expeditio, nullum equestre proelium sine me factum est;

in acie ibi steti, eam partem sum tutatus, in qua me consul esse voluit. non sum hoc dicturus, patres conscripti: quis hoc bello meritis erga vos mecum comparari potest?

ego nulli omnium neque populorum neque regum, quos in magno honore habetis, non ausim me comparare.

Masinissa hostis vobis ante quam socius fuit, nec

342
incolumi regno cum auxiliis suis, sed extorris, expulsus, amissis omnibus copiis, cum turma equitum in castra confugit vestra;

tamen eum, quia in Africa adversus Syphacem et Carthaginiensis fideliter atque impigre vobiscum stetit, non in patrium solum regnum restituistis, sed adiecta opulentissima parte Syphacis regni praepotentem inter Africae reges fecistis.

quo tandem igitur nos praemio atque honore digni apud vos sumus, qui numquam hostes, semper socii fuimus?