Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

postremo, cum Boeotos ad societatem vestram hortaretur, in ipsa contione intermortuus multo post exspiravit.

huius ego vestigia ingressus voluntati quidem et studio in colendis vobis adicere — etenim inexsuperabilia haec erant — nihil potui;

rebus ipsis meritisque et impensis officiorum ut superare possem, fortuna tempora Antiochus et bellum in Asia gestum praebuerunt materiam.

rex Asiae et partis Europae Antiochus filiam suam in matrimonium mihi dabat; restituebat extemplo civitates, quae defecerant a nobis; spem magnam in posterum amplificandi regni faciebat,

si secum bellum adversus vos gessissem. non gloriabor eo, quod nihil in vos deliquerim; illa potius, quae vetustissima domus nostrae vobiscum amicitia digna sunt, referam.