Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Aetoli legati in senatum introducti, cum et causa eos sua et fortuna hortaretur, ut confitendo seu culpae seu errori veniam supplices peterent,
orsi a beneficiis in populum Romanum et prope exprobrantes virtutem suam in Philippo bello et offenderunt aures insolentia sermonis et eo,
vetera et oblitterata repetendo, rem adduxerunt, ut haud paulo plurium maleficiorum gentis quam beneficiorum memoria subiret animos patrum, et quibus misericordia opus erat,
iram et odium irritarent. interrogati ab uno senatore, permitterentne arbitrium de se populo Romano, deinde ab altero, habiturine eosdem quos populus socios et hostis essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt.
conclamatum deinde prope ab universo senatu est totos adhuc Antiochi Aetolos esse et ex unica ea spe pendere animos eorum; itaque bellum cum haud dubiis hostibus gerendum perdomandosque feroces animos esse.
illa etiam res accendit, quod eo ipso tempore, quo pacem ab Romanis petebant, Dolopiae atque Athamaniae bellum inferebant.
senatus consultum in M’. Acilii sententiam, qui Antiochum Aetolosque devicerat, factum est, ut Aetoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum
A. Terentius Varro ad custodiendum iter eorum missus, denuntiatumque, si qua deinde legatio ex Aetolis, nisi permissu imperatoris, qui provinciam obtineret, et cum legato Romano venisset Romam, pro hostibus omnis futuros. ita dimissi Aetoli.
de provinciis deinde consules rettulerunt; sortiri eos Aetoliam et Asiam placuit;
qui Asiam sortitus esset,
exercitus ei, quem L. Scipio haberet, est decretus et in eum supplementum quattuor milia peditum Romanorum, ducenti equites, et sociorum ac Latini nominis octo milia peditum, quadringenti equites;
his copiis ut bellum cum Antiocho gereret. alteri consuli exercitus, qui erat in Aetolia, est decretus, et ut in supplementum scriberet permissum civium sociorumque eundem numerum, quem collega.
naves quoque idem consul, quae priore anno paratae erant, ornare iussus ac ducere secum; nec cum Aetolis solum gerere, sed etiam in Cephallaniam insulam
mandatum eidem, ut, si per commodum rei publicae facere posset, ut ad comitia Romam veniret;