Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
Acilio, quia id expectari sciebat, satius visum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare;
nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse.
profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est adgressus.
magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit. constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent,
Acilius signo receptui dato suos in castra medio ferme die reduxit; et tunc cibo et quiete refectis corporibus, priusquam praetorium dimitteret, denuntiavit, ut ante lucem armati paratique essent;
nisi expugnata urbe se eos in castra non reducturum. eodem tempore, quo pridie, pluribus locis adgressus, cum oppidanos iam vires, iam tela, iam ante omnia animus deficeret, intra paucas horas urbem cepit.
ibi partim divendita partim divisa praeda, consilium habitum, quid deinde faceret. nemini ad Naupactum iri placuit occupato ad Coracem ab Aetolis saltu. ne tamen segnia aestiva essent et Aetoli non impetratam pacem ab senatu nihilo minus per suam cunctationem haberent, oppugnare Acilius Amphissam statuit. ab Heraclea per Oetam exercitus eo deductus.