Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

periculi magis quam damni memores, ut Romanis intercluderent iter, Coracem occupaverunt montem; neque enim dubitabant ad oppugnationem Naupacti eos principio veris redituros esse.

Acilio, quia id expectari sciebat, satius visum est inopinatam adgredi rem et Lamiam oppugnare;

nam et a Philippo prope ad excidium adductos esse, et tunc eo ipso, quod nihil tale timerent, opprimi incautos posse.

profectus ab Elatia primum in hostium terra circa Spercheum amnem posuit castra; inde nocte motis signis prima luce corona moenia est adgressus.

magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit. constantius tamen, quam quis facturos crederet, in tam subito periculo, cum viri propugnarent,

293
feminae tela omnis generis saxaque in muros gererent, iam multifariam scalis appositis urbem eo die defenderunt.