Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

nec Antiochus ultra tergiversandum ratus, ne et suorum animos minueret detractando certamen et hostium spem augeret, et ipse copias eduxit, tantum progressus a castris, ut dimicaturum appareret.

Romana acies unius prope formae fuit et hominum et armorum genere. duae legiones Romanae, duae socium ac Latini nominis erant; quina milia et quadringenos singulae habebant.

Romani mediam aciem, cornua Latini tenuerunt; hastatorum prima signa, dein principum erant, triarii postremos claudebant.

extra hanc velut iustam aciem a parte dextra consul Achaeorum caetratis immixtos auxiliares Eumenis, tria milia ferme peditum, aequata fronte instruxit; ultra eos equitum minus tria milia opposuit, ex quibus Eumenis octingenti, reliquus omnis Romanus equitatus erat;

extremos Trallis et Cretensis — quingentorum utrique numerum explebant — statuit.

laevum cornu non egere videbatur obiectis talibus auxiliis, quia flumen ab ea parte ripaeque deruptae

327
claudebant;

quattuor tamen inde turmae equitum oppositae. haec summa copiarum erat Romanis, et duo milia mixtorum Macedonum Thracumque, qui voluntate secuti erant; hi praesidio castris relicti sunt.

XVI elephantos post in subsidio locaverunt; nam praeterquam quod multitudinem regiorum elephantorum — erant autem quattuor et quinquaginta — sustinere non videbantur posse, ne pari quidem numero Indicis Africi resistunt, sive quia magnitudine — longe enim illi praestant — sive robore animorum vincuntur.