Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

sacrificavit Minervae praesidi arcis et Iliensibus in omni rerum verborumque honore ab se oriundos Romanos praeferentibus et Romanis laetis origine sua. inde profecti sextis castris ad caput Caici amnis pervenerunt.

eo et Eumenes rex, primo conatus ab Hellesponto reducere classem in hiberna Elaeam, adversis deinde ventis cum aliquot diebus superare Lecton promunturium non potuisset, in terram egressus, ne deesset principiis rerum, qua proximum fuit, in castra Romana cum parva manu contendit.

ex castris Pergamum remissus ad commeatus expediendos, tradito frumento quibus iusserat consul, in eadem stativa rediit. inde plurium dierum praeparatis cibariis consilium erat ire ad hostem, priusquam hiems opprimeret.

regia castra circa Thyatiram erant. ubi cum audisset Antiochus P. Scipionem aegrum Elaeam delatum, legatos, qui filium ad eum reducerent, misit.

non animo solum patrio gratum munus, sed corpori quoque salubre gaudium fuit;

satiatusque tandem complexu filii “renuntiate” inquit “gratias regi me agere, referre aliam gratiam nunc non posse, quam ut suadeam, ne ante in aciem descendat, quam in castra me redisse audierit.”

quamquam sexaginta milia

325
peditum, plus duodecim milia equitum animos interdum ad spem certaminis faciebant, motus tamen Antiochus tanti auctoritate viri, in quo ad incertos belli eventus omnis fortunae posuerat subsidia, recepit se et transgressus Phrygium amnem circa Magnesiam,

quae ad Sipylum est, posuit castra; et ne, si extrahere tempus vellet, munimenta Romani temptarent, fossam sex cubita altam, duodecim latam cum duxisset,

extra duplex vallum fossae circumdedit, interiore labro murum cum turribus crebris obiecit, unde facile arceri transitu fossae hostis posset.

consul circa Thyatiram esse regem ratus, continuis itineribus quinto die ad Hyrcanum campum descendit.

inde cum profectum audisset, secutus vestigia citra Phrygium amnem, quattuor milia ab hoste posuit castra.

eo mille ferme equites — maxima pars Gallograeci erant, et Dahae quidam aliarumque gentium sagittarii equites intermixti — tumultuose amni traiecto in stationes impetum fecerunt.

primo turbaverunt incompositos; dein, cum longius certamen fieret et Romanorum ex propinquis castris facili subsidio cresceret numerus, regii fessi iam et pluris non sustinentes recipere se conati circa ripam amnis, priusquam flumen ingrederentur, ab instantibus tergo aliquot interfecti sunt.

biduum deinde silentium fuit neutris transgredientibus amnem; tertio post die Romani simul omnes transgressi sunt et duo milia fere et quingentos passus ab hoste posuerunt castra.