Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

is, multis ante legationibus ultro citroque nequiquam de pace missis, ipsam fiduciam impetrandi sibi esse dixit, quod priores legati nihil impetrassent: Zmyrnam enim et Lampsacum et Alexandriam Troadem et Lysimachiam in Europa iactatas in illis disceptationibus esse;

quarum Lysimachia iam cessisse regem, ne quid habere eum in Europa dicerent; eas quae in Asia sint civitates tradere paratum esse, et si quas alias Romani, quod suarum partium fuerint, vindicare ab imperio regio velint;

impensae quoque in bellum factae partem dimidiam regem praestaturum populo Romano.

hae condiciones erant pacis; reliqua oratio fuit, ut memores rerum humanarum et

323
suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent. finirent Europa imperium, id quoque immensum esse;

et parari singula acquirendo facilius potuisse quam universa teneri posse;