Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
plurimum tamen, quae solet, militum virtus in bello valuit. mediam namque aciem hostium Romani cum circumvecti ab tergo pugnantibus adversus Rhodios regiis sese obiecere; momentoque temporis et media acies Antiochi et laevo cornu circumventae naves mergebantur.
dextera pars integra sociorum magis clade quam suo periculo terrebantur; ceterum, postquam alias circumventas, praetoriam navem Polyxenidae relictis sociis vela dantem videre, sublatis raptim dolonibus — et erat secundus petentibus Ephesum ventus — capessunt fugam quadraginta duabus navibus in ea pugna amissis, quarum decem tres captae in potestatem hostium venerunt,
ceterae incensae aut demersae.
Romanorum duae naves fractae sunt, vulneratae aliquot; Rhodia una capta memorabili casu. nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram;
inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et remis latus alterum detersit; debilitatam ea ipsa, quae icta cohaeserat,