Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M’. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt. cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius consul iussit.
— ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M’. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:
omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea,
quae censuisset senatus, paratos fore. gratiae regibus actae; legatis munera dari iussa in singulos quaternum aeris.
L. Cornelius consul peractis, quae Romae