Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

quam quae in statione sunt naves, promineant. circa ea appropinquare non ausae naves, ne sub ictu superstantium rupibus piratarum essent, diem trivere.

tandem sub noctem vano incepto cum abstitissent, Teum

316
postero die accessere, et in portu, qui ab tergo urbis est — Geraesticum ipsi appellant — , navibus constitutis praetor ad depopulandum circa urbem agrum emisit milites.

Teii, cum in oculis populatio esset, oratores cum infulis et velamentis ad Romanum miserunt.

quibus purgantibus civitatem omnis facti dictique hostilis adversus Romanos, et iuvisse eos commeatu classem hostium arguit, et quantum vini Polyxenidae promisissent; quae si eadem Romanae classi darent, revocaturum se a populatione militem;

si minus, pro hostibus eos habiturum. hoc tam triste responsum cum rettulissent legati, vocatur in contionem a magistratibus populus, ut, quid agerent, consultarent.

eo forte die Polyxenidas cum regia classe a Colophone profectus postquam movisse a Samo Romanos audivit et ad Myonnesum piratas persecutos Teiorum agrum depopulari, naves in Geraestico portu stare, ipse adversus Myonnesum in insula —

Macrin nautici vocant — ancoras portu occulto iecit.

inde ex propinquo explorans, quid hostes agerent, primo in magna spe fuit, quem ad modum Rhodiam classem ad Samum circumsessis ad exitum faucibus portus expugnasset, sic et Romanam expugnaturum. nec est dissimilis natura loci:

promunturiis coeuntibus inter se ita clauditur portus, ut vix duae simul inde naves possint exire.