Ab urbe condita
Titus Livius (Livy)
Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.
inde Rhodum non tam victoria laeti, quam alius alium accusantes, quod, cum potuisset, non omnis submersa aut capta classis hostium foret, redierunt.
Hannibal, ictus uno proelio adverso, ne quidem praetervehi Lyciam audebat, cum coniungi veteri regiae classi quam primum cuperet;
et ne id ei facere liberum esset, Rhodii Chariclitum cum viginti navibus rostratis ad Patara et Megisten portum miserunt.
Eudamum cum septem navibus maximis ex ea classe, cui praefuerat, Samum redire ad Romanos iusserunt, ut, quantum consilio, quantum auctoritate valeret, compelleret Romanos ad Patara expugnanda.
magnam Romanis laetitiam prius victoriae nuntius, deinde adventus attulit Rhodiorum;
et apparebat, si Rhodiis ea cura dempta fuisset, vacuos eos tuta eius regionis maria praestaturos. sed profectio Antiochi ab Sardibus metusque inde, ne opprimerentur maritimae urbes, abscedere custodia Ioniae atque Aeolidis prohibuerunt;
Pamphilidam cum quattuor navibus
Antiochus non civitatium modo, quae circa se erant, contrahebat praesidia, sed ad Prusiam Bithyniae regem legatos miserat litterasque, quibus transitum in Asiam Romanorum increpabat: