Ab urbe condita

Titus Livius (Livy)

Titi Livi ab urbe condita libri editionem priman, Pars I-IV, Libri I-XL. Editio Stereotypica. Weissenborn, Wilhelm; Mueller, Moritz, editors. Leipzig: Teubner, 1884-1911.

caedes passim fugaque per campos facta est. Diophanes secutus effusos, quoad tutum fuit, magno decore genti Achaeorum parto — spectaverant enim e moenibus Pergami non viri modo sed feminae etiam — in praesidium urbis

309
redit.

postero die regiae magis compositae et ordinatae stationes quingentis passibus longius ab urbe posuerunt castra, et Achaei eodem ferme tempore atque in eundem locum processerunt.

per multas horas intenti utrimque velut iam futurum impetum expectavere; postquam haud procul occasu solis redeundi in castra tempus erat, regii signis collatis abire agmine ad iter magis quam ad pugnam composito coepere.

quievit Diophanes, dum in conspectu erant; deinde eodem, quo pridie, impetu in postremum agmen incurrit, tantumque rursus pavoris ac tumultus incussit, ut, cum terga caederentur, nemo pugnandi causa restiterit; trepidantesque et vix ordinem agminis servantes in castra compulsi sunt.

haec Achaeorum audacia Seleucum ex agro Pergameno movere castra coegit. Antiochus postquam Romanos ad tuendum Adramytteum venisse audivit, ea quidem urbe abstinuit;